|
Repertorium Officiorum Romanae Curiae
auctore Th. Frenz prodromus ad benevolentem lectorem |
[ prodromus ad benevolentem lectorem- conspectus generalis personarum alphabeticus- conspectus cognominum - conspectus beneficiorum ]
salutem in scientia! Anno ab incarnatione domini MDCCCCLXXXVI° ad lucem datum est opus meum "Die Kanzlei der Päpste der Hochrenaissance (1471-1527)", quod opus continet pagg. 259-455 conspectum officialium Romanae Curiae huius temporis cum adnotationibus biographicis.
Iste elenchus, quamvis amplectans non minus quam 2223 personas, non est nisi excerptum ex collectione fontium valde latiore factum. Hae enim personae tantummodo inclusae sunt, quae fungebantur inde a tempore Sixti papae IV usque ad eversionem Urbis anno MDXXVII° et in Cancellaria Apostolica proprie dicta - exclusis ergo omnibus personis, quae floruerunt ante aut post haec tempora quaeve functae sunt solum in officiis extra dictam cancellariam positis, exempli gratia in Sacra Romana Rota aut in Reverenda Camera Apostolica, sive in collegiis officiorum venalium vacabilium a Leone papa X noviter erectis, prout servientium armorum, militum S. Petri etc.
Ecce nunc collectio omnium et singulorum huiusmodi nominum, sine ulla restrictione officiorum, quae a temporibus saeculi XIV exeuntis usque ad tempora saeculi XVI ineuntis (vel quasi ad medium istius saeculi) rete meae indagationis capta sunt. Qua amplificatione eorum numerus, cum primum publicatio expleta fuerit, ad circa 4000 personas ad minus adaugebitur. Inclusa erunt ista vice ultra quorumlibet fungentium etiam nomina S. R. E. cardinalium.
Additiones aut correctiones omnium amicabiliter contribuentium collegarum gratanter erunt acceptae et diligentissime operi meo (scilicet tunc nostro) inserentur.
Datum Pataviae, anno etc. MMVIIII°, in mense Decembri, Th. F.
Elenchus meus utitur his fontibus:
1) Registris Cancellariae Apostolicae, quae servantur in Tabulario Secreto Vaticano. Ercerptae sunt quaedam volumina harum serierum:
a) Reg. Vat. = Registra Vaticana. In hac serie continentur registrationes litterarum super nominationibus ad officia factis (praesertim in Reg. Vat. 348-351, 381-384, 432-435, 465-467,515-517, 542-545, 656-659, 694-697, 875-878, 989, 990, sed sunt et membra disiecta in aliis voluminibus),
b) Reg. Lat. = Registra Lateranensia,
c) Reg. Suppl. = Registra Supplicationum,
d) Sec. Brev. = Secretaria Brevium,
e) Sec. Cam. = Secretaria Camere,
f) Arm. XXXIX = Armatium XXXIX (continentur registra brevium),
g) Brev. Lat. = Brevia Lateranensia,
h) Instrumenta Miscellanae 4801, Taxe 35-37, Libri Officiorum 1-2. Sunt registra datariae de venditione officiorum,
i) Annate et Obligationesn Communes.
In registris bullarum et brevium etiam inveniuntur transcripta nomina, quae in originalibus posita sunt.
2) Originalia ex diversis archivis. Nisi aliud archivum denominatum est, sunt archivalia ex Tabulario Secreto Vaticano sumpta.
3) Opera impressa, praesertim
"Burchard, Liber notarum" = Johannes Burchard, Liber notarum ab anno 1483 usque ad annum 1506, ed. E. Celani, 2 voll., Città di Castello 1910/1-1942
"Cerchiari" = Emmanuele Cerchiari, Cappellani Papae et ... Auditores ... Rotae, 4 voll., Rome 1919/21
"Ciampini, De abbreviatorum" = De Abbreviatorum de parco maiori sive assistentium S. R. E. vicecancellario in literarum apostolicarum expeditionibus antiquo statu ... dissertatio historica Iohannis Ciampini ..., Romae 1691
"Eubel" = Konrad Eubel, Hierarchia catholica medii aevi sive summorum pontificum, S. R. E. cardinalium, ecclesiarum antistitum series ..., Monasterii 1923 ss.
"Frenz, Kanzlei" = Thomas Frenz, Die Kanzlei der Päpste der Hochrenaissance (1471-1527), Tübingen 1986 (Bibliothek des Deutschen Historischen Instituts in Rom 63)
"Hergenröther" = Jos. Hergenröther, Leonis X. pontificis maximi regesta ... e tabularii Vaticani manuscriptis voluminibus ..., Freiburg 1884
"Hofmann, Forschungen" = Walther von Hofmann, Forschungen zur Geschichte der kurialen Behörden vom Schisma bis zur Reformation, 2 voll., Rom 1916 (Bibliothek des königlich-preußischen historischen Instituts in Rom12 et 13)
"Katterbach, Referendarii" = Bruno Katterbach, Referendarii utriusque signaturae a Martino V ad Clementem IX et praelati signaturae supplicationum a Martino V ad Leonem XIII, Città del Vaticano 1931 (Sussidi per la consultazione dell'Archivio Vaticano II; Studi e testi 55)